monumenta.ch > Plinius > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 106
{XXXII} seritur Amiternina frigidis et umidis locis, et sola alii modo capite, reliquae semine proximaque aestate nullum semen emittunt, sed caput tantum, quod increscit. sequenti autem anno permutata ratione semen gignitur, caput ipsum corrumpitur. ergo omnibus amnis separatim semen cepae causa seritur, separatim cepa seminis. servantur autem optime in paleis.